VELDENTIA

VELDENTIA
VELDENTIA
vulgo Veldenz, arx est Germaniae prope Mosellam, cum titulo Comitatus: Cuius ultimus Comes Fridericus Henricô et Loretâ Comit. Sponhemiâ genitus, Stephano Principi Palatino Ruperti Imperator. filio, filiam unicam ac heredem Annam cum nuptum dedisset, Palatinae domui sic Comitatus illatus est. Hodieque Veldentia linea floret, cuius Auctor fuit Rupertus Alexandri Ducis Bipontini minor natu filius, qui decessit A. C. 1544. Pater ex Ursula Rhingravia Georgii Iohannis cognomine Ingeniosi, qui inter Status Imperii recipi, et cum titulo Principis Palatim Veldentrae in Collegio Principum adscisci, meruit. Idem Comitat, quoque Lucelstenium pene integrum cum dimidiâ parte communionis Guttenbergicae et quibusdam aliis bonis, in Alsentz, post excessum ultimi Electoris Palatini e priori linea, in portionem quadrantis totius hereditatis sibi debiti, sine praeiudicio iuris in reliqua competentis, accepit: Lucelstenium auxit, Pfalzburgum condidit, obiitque A. C. 1592. E' cuius filiis natu maior Georgius Gustavus, natus A. C. 1564. Veldentiam lineam continuavit (Georgiô Ioh. fratre iuniore Lucelsteniam orsô) atque Veldentiae, quamdiu ob turbas licuit, habitavit: in divisione paternae hereditatis, avitas ditiones et Statûs Imperii praerogativam nactus. Obiit autem A. C. 1634. relictis ex Maria Elisabetha Bipontinâ Ioh. Fridericô, Carolô Ludovicô (qui ambo Suecis militantes absque liberis exstincti sunt) et Leopoldô Ludovicô: qui natus A. C. 1625. literis a iuventute egregiâ operâ navatâ ex Agatha Christina Hanovica ductâ A. C. 1648. praeter praemortuos, genuit Gustavum Philippum A. C. 1651. peregtinationibus et militari peritiâ inclitum: Carolum Georgium A. C. 1660. Augustum Leopoldum A. C. 1663. filiasque Elisabetham Iohanni Rhingravio nuptam A. C. 1669. Annam Sophiam et Dorotheam, illam A. C. 1650. hanc A. C. 1658. natas. Pace Monasteriensi, in Comitat. Veldentium, cuius castrum prius A. C. 1646. ab Hispanis, reditus vero iam antea redditi erant, restitutus, proximis annis certa de quibusdam iuribus in illo pacta cum Electore Trevirensi inivit. Idem patruo Georgio Iohanni praefato, qui post fratrem Augustum sine liberis, A. C. 1611. defunctum, Lucelstenium obtinuerat, exstinctus ipse, sine heredibus A. C. 1654. in Lucelstenio apennagio successit, sicque omnes ab Avo relictas ditiones denuo coniunxit. Vide Phil. Iac. Spenerum, Sylloge General. Histor, in Famili. Palatino-Bavarita, et Theatro Nobilit. Europ. parte 2. p. 1. ubi Progenitores liberorum Leopoldi Ludovici ab utroque latere exhibet, et in Indic. ubi Lineam hanc alias quoque Lautercciam, seu Lucelsteniam, sed in Actis publicis Veldentiam appellari solere, tradit. Adde eundem, Arte Heraldic. Tom. 2. et Tob. Pfannerum, de praecipuis German. Princ. Gentibus c. 3. ubi Palatinis Sponhemii Comit. Veldentiaeque ratione nullam cum Bavaris tituli communionem esse, recenserique Comites hos inter Comites Principum dignitate praeeminentes, qui Germanis Gefurstete Graffen, docet ex Limnaeo, Tom. 2. l. 4. c. 4. num. 92.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • LAUTRECUM — locus inf. Palatinatus, cum tit. Princip. Cluv. descr. Germ. Melius, a Principatu Veldentiae dependet; unde Veldentia ptius, quam Lautereccana haec Principum Palatinae stirpis linea, dicenda, vide infra in voce Leopoldus Ludovicus, item Veldentia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HEIDELBERGA — Urbs Germ. Comitum Palatinorum Rheni sedes, ad Neccarum fluv. sita: Ptol. ut putatur, Budoris. Cum castro probe munito in colle. Nomen oppido datum existimant a Gentium colonia, quae ante multos annos hîc habitasle, multis indiciis convincuntur.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUCELSTENIUM vulgo LUTZELSTEIN — LUCELSTENIUM, vulgo LUTZELSTEIN castrum Palatinatûs, sub proprio Principe. habebat Comites olim, qui Frid. I. Electoti refractraii, ab eo eiecti sunt et in exilio ἄπαιδες Decesêre, A. C. 1452. unde Comitatus ad Palatinos venit. Auctor dein… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALATINI — Scholiastae Iuliani Antecessoris c. 28. Omnes qui in palatio militant: quibus secundum nonnullos Castrenses oppositi; in qua sententia et Salmasius aliquandiu haerens, putavit separatum olim ac diversum fuisse ministerium Imperatoribus, Aulicum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”